Pomona et Vertumnus
Publio Ovidio Nasone:
Metamorphoseon libri XV, XIV, vv. 622-771.



Iamque Palatinæ summam Proca gentis habebat.
Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas
inter hamadryadas coluit sollertius hortos,
625nec fuit arborei studiosior altera fetus;
unde tenet nomen. Non silvas illa nec amnes,
rus amat et ramos felicia poma ferentes.
Nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce,
qua modo luxuriem premit et spatiantia contra
630bracchia compescit, fisso modo cortice lignum
inserit et sucos alieno præstat alumno.
Nec sentire sitim patitur, bibulæque recurvas
radicis fibras labentibus irrigat undis.
Hic amor, hoc studium; veneris quoque nulla cupido est.
635Vim tamen agrestum metuens pomaria claudit
intus, et accessus prohibet refugitque viriles.
Quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus,
fecere et pinu præcincti cornua Panes,
Silvanusque, suis semper iuvenilior annis,
640quique deus fures vel falce vel inguine terret,
ut poterentur ea? Sed enim superabat amando
hos quoque Vertumnus, neque erat felicior illis.
O quotiens habitu duri messoris aristas
corbe tulit verique fuit messoris imago!
645Tempora sæpe gerens fæno religata recenti
desectum poterat gramen versasse videri;
sæpe manu stimulos rigida portabat, ut illum
iurares fessos modo disiunxisse iuvencos;
falce data frondator erat vitisque putator;
650induerat scalas, lecturum poma putares;
miles erat gladio, piscator harundine sumpta;
denique per multas aditum sibi sæpe figuras
repperit, ut caperet spectatæ gaudia formæ.
Ille etiam picta redimitus tempora mitra,
655innitens baculo, positis per tempora canis,
adsimulavit anum cultosque intravit in hortos,
pomaque mirata est. «Tanto» que «potentior!» inquit,
pluraque laudatæ dedit oscula, qualia numquam
vera dedisset anus, glæbaque incurva resedit
660suspiciens pandos autumni pondere ramos.
Ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:
quam socia postquam pariter cum vite probavit,
«At si staret» ait «cælebs sine palmite truncus,
nil præter frondes, quare peteretur, haberet;
665hæc quoque, quæ iuncta vitis requiescit in ulmo,
si non nupta foret, terræ adclinata iaceret.
Tu tamen exemplo non tangeris arboris huius,
concubitusque fugis nec te coniungere curas.
Atque utinam velles! Helene non pluribus esset
670sollicitata procis, nec quæ Lapitheïa movit
prœlia, nec coniunx timidi aut audacis Ulixei.
Nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,
mille viri cupiunt et semideique deique
et quæcumque tenent Albanos numina montes.
675Sed tu, si sapies, si te bene iungere anumque
hanc audire voles, quæ te plus omnibus illis,
plus, quam credis, amo, vulgares reïce tædas
Vertumnumque tori socium tibi selige! Pro quo
me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est,
680quam mihi. Nec passim toto vagus errat in orbe,
nec loca magna colit, nec, uti pars magna procorum,
quas modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi
ardor eris, solique suos tibi devovet annos.
Adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris
685munus habet formasque apte fingetur in omnes
et, quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.
Quid, quod amatis idem? quod, quæ tibi poma coluntur,
primus habet lætaque tenet tua munera dextra?
Sed neque iam fetus desiderat arbore demptos
690nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas,
nec quicquam nisi te. Miserere ardentis, et ipsum,
quod petit, ore meo præsentem crede precari;
ultoresque deos et pectora dura perosam
Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!
695Quoque magis timeas (etenim mihi multa vetustas
scire dedit) referam tota notissima Cypro
facta, quibus flecti facile et mitescere possis.
Viderat a veteris generosam sanguine Teucri
Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus;
700viderat et totis perceperat ossibus æstum,
luctatusque diu, postquam ratione furorem
vincere non potuit, supplex ad limina venit:
et modo nutrici miserum confessus amorem,
ne sibi dura foret, per spes oravit alumnæ,
705et modo de multis blanditus cuique ministris
sollicita petiit propensum voce favorem;
sæpe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,
interdum madidas lacrimarum rore coronas
postibus intendit, posuitque in limine duro
710molle latus tristisque seræ convicia fecit.
Sævior illa freto surgente cadentibus Hædis,
durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,
spernit et inridet, factisque inmitibus addit
715verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
Non tulit impatiens longi tormenta doloris
Iphis, et ante fores hæc verba novissima dixit:
“Vincis, Anaxarete, neque erunt tibi tædia tandem
ulla ferenda mei. Lætos molire triumphos
720et Pæana voca nitidaque incingere lauru.
Vincis enim, moriorque libens. Age, ferrea, gaude!
Certe aliquid laudare mei cogeris, eritque
quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.
Non tamen ante tui curam cessisse memento
725quam vitam, geminaque simul mihi luce carendum.
Nec tibi fama mei ventura est nuntia leti;
ipse ego, ne dubites, adero præsensque videbor,
corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
Si tamen, o superi, mortalia facta videtis,
730este mei memores (nihil ultra lingua precari
sustinet) et longo facite ut narremur in ævo,
et, quæ dempsistis vitæ, date tempora famæ!”
Dixit, et ad postes ornatos sæpe coronis
umentes oculos et pallida bracchia tollens,
735cum foribus laquei religaret vincula summis,
“Hæc tibi serta placent, crudelis et inpia?” dixit,
inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,
atque onus infelix elisa fauce pependit.
Icta pedum motu trepidantem et multa gementem
740visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum
prodidit. Exclamant famuli frustraque levatum
(nam pater occiderat) referunt ad limina matris.
Accipit illa sinu, complexaque frigida nati
membra sui, postquam miserorum verba parentum
745edidit et matrum miserarum facta peregit,
funera ducebat mediam lacrimosa per urbem
luridaque arsuro portabat membra feretro.
Forte viæ vicina domus, qua flebilis ibat
pompa, fuit; duræque sonus plangoris ad aures
750venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat.
Mota tamen, “Videamus” ait “miserabile funus”
et patulis iniit tectum sublime fenestris.
Vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin,
deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
755inducto pallore fugit, conataque retro
ferre pedes hæsit; conata avertere vultus,
hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,
quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
Neve ea ficta putes, dominæ sub imagine signum
760servat adhuc Salamis: Veneris quoque nomine templum
prospicientis habet. Quorum memor, o mea, lentos
pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe.
Sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
poma, nec excutiant rapidi florentia venti!»
765Hæc ubi nequiquam formæ deus apta senili
edidit, in iuvenem rediit, et anilia demit
instrumenta sibi talisque apparuit illi,
qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
evicit nubes nullaque obstante reluxit.
770Vimque parat, sed vi non est opus, inque figura
capta dei nymphe est et mutua vulnera sensit.
Leggi la pagina dedicata a Pomona.
Leggi la pagina dedicata a Vertumno.

27 dicembre 2011




linea

Torna al menu della Mitologia Romana